DIALOGUS CUM ANTIQUIS...HODIE CUM CATULLO
FABIO FAZIO INTERVISTA CATULLO (*)
Hodie, notus diurnarius Fabius Fatius in sua trasmissione "Iuppiter pluitne an non? G. V. Catullum recipit.
Fatius: Salvete homines et mulieres dilectum auditorium felicissimae trasmissionis "Iuppiter pluitne an non?! Hodie ante diem quartum Kalendas Iunias MMVII p. Chr. n., vigilia prima, hospes noster erit amatissimus poeta Romanus... Gaius Valerius Catullus!!!
Catullus: Valete te, Fabi atque vos, innumeri telespectatores.
Fatius: Laetus sum hoc vespere tecum loqui. Mihi autem fatigatus videris. Cur?
Catullus: Verum est! Hesterno die apud me meus amicus Fabullus cenavit, etiamsi paucum cibi mihi erat, quod sacculus meus plenus aranearum erat. Feliciter ipse secum attulit bonam atque magnam cenam et, quod maximum erat, vinum et formosam puellam! Puto forsitan me nullum frenum habuisse...
Fatius: Omnibus notae sunt tuae innumerae atque sincerae amicitiae. Sed, contra, de lesbia loquamur. Multi telespectatores televisionis "Telepupi" plurimas epistulas nobis miserunt, quaerentes cuius uxor Lesbia esset...
Catullus: Solum dicere possum hoc: eam sororem dilectissimam esse illustris tribuni plebis, qui sine dubio numquam amatus est a Cicerone, optimo omnium patrono. Attamen, noli nominare illam miseram, scortum, infidam, adulteram, meretricem...haec mulier meam vitam perdidit, sed tamen meis carminibus optima musa fuit. Non omnia mala nocent.
Fatius: In verbis tuis percipere mihi videtur...Quod vinculum cum Lesbia te vinxit?
Catullus: Amor meus erga Lesbiam non talis erat qualem consuetudo nobis tradidit, quod Lesbia mea uxor non erat; sed eodem tempore talis amor pertinebat ad mores Maiorum, cum nixus esset fide foedereque.
Fatius: Idemne Lesbia de amoris vinculo sentiebat?
Catullus: Lesbia semper meam fidem fregit, ruptis promissis et iniuria ad amorem meum facta: ego eam diligebam, ipsa autem in quadriviis et angiportis glubebat magnanimos Remi nepotes.
Fatius: Igitur dicendumne est te eam amare an bene velle?
Catullus: Lesbiam amavi ut nulla mulier possit tantum se amatam dicere, putans mihi amandum esse maxime ante illam aeternam noctem atque basia mille dein mille altera petenda. Ineptus factus sum, etiamsi semper mihi ipsi dictitarem "obstinata mente perfer, obdura".
Fatius: Facile intellegere possum quomodo eodem tempore te amare et odisse posse eandem mulierem... Id facillime intellego, cum cotidie Lucina Littizzetto familiariter utar!
Catullus: Non meam adflictionem ridere! Patiebar, nesciebam cur mihi animus sollicitus esset, sed fieri sentiebam et excruciabar. Postremo cognitum habui me amare magis sed bene velle minus.
Fatius: Audivistine etiam nunc de Lesbia?
Catullus: Quisnam est quo ipsa Romae familiariter non utitur?
Fatius: Intellego! Intellego! Nunc nostri colloqui tempus actum est. Catulle, sacer poeta, tibi plurimas gratias ago ut nobiscum fueris.
Catullus: At tibi gratiae agendae sunt, quod me ad tuam trasmissionem invitavisti. Nunc anxius sum quod Licinius Calvus, carissimus amicus, me exspectat domi suae; dixit se iucundissimum munus mihi dare cupere. Salvete omnes vos.
CLAP CLAP CLAP
Fatius: Et nunc, dilecti telespectatores, post hunc gratissimum hospitem... ecce tempus quod quoque vespere maxime timeo... Adest Lucina Littizzetto!!!
Littizzetto: Nonne tuus hospes Catullus ille erat?!?! Ipse qui "Odi et amo" scripsit? Edepol! Ecastor! ...Nonne Catullus et Lesbia erant iugum re ipsa (italice "COPPIA DI FATTO")? Quid Eminens putabit?!?!
Emineeeeeens...!! Emineeeeens...!!!
(*) Gli autori di questa "intervista impossibile" sono: Carla D'Amico, Alessia Madonia e Giuseppina Vara del Liceo Classico "G. Meli" di Palermo.
venerdì 14 marzo 2008
Iscriviti a:
Commenti sul post (Atom)
Nessun commento:
Posta un commento